monumenta.ch > Plinius > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 28, 123
{XXXIII} Nunc praevertemur ad nostrum orbem, primumque communia animalium remedia atque eximia dicemus, sicuti e lactis usu. utilissimum cuique maternum. concipere nutrices exitiosum est; hi sunt enim infantes, qui colostrati appellantur, densato lacte in casei speciem. est autem colostra prima a partu spongea densitas lactis. maxime autem alit quodcumque humanum, mox caprinum, unde fortassis fabulae Iovem ita nutritum dixere. dulcissimum ab hominis camelinum, efficacissimum ex asinis.